# Preamble: On the Reason for the Shape of the Wine Barrel ::: {.editorial-note} Spelling, accents and italics as printed, including *v* for *u*. Long s is given as s, ligatures other than *æ* and *œ* are resolved, the abbreviation *q;* is written out as *que*, and a tilde for a following *m* is written out. Line-end hyphens are rejoined; signatures and catchwords are not marked. Words in small capitals, and those following a large initial, are given in ordinary type. The book has no printed page numbers; the page numbers given here count from the title page. ::: ## []{.page .unprinted n=9}Stereometria Doliorum. Præambulum de ratione figuræ dolii vinarii. Omnis artificiosa & compendiosa dimensio spacij, figuram etiam ordinatam requirit; nam Vasa nullius certæ, nullius ordinatæ figuræ, ingenium respuunt, solamque manum & numerationes successivas infusi liquoris expectant. Vasa vinaria, materiæ, structuræ, vsusque necessitate figuram circularem sortita sunt, conicæ & cylindricæ affinem. Humor enim in vasis metallicis diutius contentus corrumpitur ærugine; Vitrea & testacea, nec suppetunt, nec tuta sunt; Lapidea sunt vsu inepta ob pondus: superest igitur, vt vina ligneis excipiamus condamusque. At rursum ex vnica trabe vasa nec facile, nec ampla, nec in necessaria copia parari possunt, & si possent, rimas agunt. Ex multis igitur lignis inter se coassatis dolia construi oportet. At commissuræ lignorum nulla materia, nulla arte muniri contra effluxum humoris possunt, nisi sola vinculorum constrictione. Vincula verò cum sint ex materia flexili, ex Beta, Quercu, aut similibus, vrgente mole solubili rerum, quas cum violentia quadam constringunt, sese didunt in ambitum omnium capacissimum. Summa igitur ratione Vietores rediguntur ad circulos: ne, si venter Cadi vt dictum, circularem affectat amplitudinem, ipsi figuram aliam in oris extimis instituentes, distortum & imbecille Vas efficiant. Videre est in Lagenis, quibus Italica vina trans Alpes important in Germaniam; quæ cum, vsu exigente, compressæ figuræ sint, vt ad Mulorum latera appendi, & per angustias viarum transportari inoffensè possint: & ne longiùs procurrentes à lateribus Mulorum, ex ratione stateræ plus gravent jumenta, & quassationem reddant violentiorem: qua parte sunt complanatiores, illa & imbecillius impetum sustinent, facileque dehiscunt. Accedit & commoditas figuræ circularis seu Cylindraceæ, vt quia vina plaustris transportanda sunt per terram; plurimum vini, minimum ligni habeant moles. Quo nomine si Globus ex tabulis ligneis coassari posset, globosa potissimum vasa futura fuissent. At quia Globus vinculis constringi nequit, pro Globo Cylinder successit. Neque tamen is purus putus Cylinder esse potuit: nam vincula laxata statim fierent inutilia, nec possent adigi violentiùs, nisi dolium figura conicâ à medio ventris vtrinque nonnihil coarctaretur. Est & apta hæc figura ad volvendum in directum (vnde Cylindro nomen) adque vehendum in plaustris; & geminata basi, in quandam sui ipsius similitudinem, librationi commodissimam, visu speciosam, composita. Cum igitur dolia vinaria Circulo Cono & Cylindro, figuris regularibus participent, apta sunt hactenus ad Geometricas dimensiones: quarum principia operæ precium est in vestibulo huius speculationis collocare; vt illa ab Archimede sunt investigata; quantum quidem huius ad oblectationem animi Geometriam amantis sufficiet: absolutæ enim & omnibus numeris perfectæ demonstrationes petendæ sunt ex ipsis libellis Archimedeis; si quis à spinosa lectione eorum non abhorruerit. Liceat tamen in quibusdam locis, quæ non attigit Archimedes, nonnihil immorari; vt inveniant & doctiores, quibus juventur, seseque oblectent.