# Crüger to Müller, 20/30 September 1634 ::: {.editorial-note} Only the Latin is given; the editors' German commentary and notes are left out. The 1927 edition prints only extracts. Each paragraph below is one of its extracts, and the omission marks (…) are the editors'. Spaced type, which the editors used for emphasis, is given in italics. ::: Suadet Exc. T. ut posthuma Keppleri et Bartschii scripta comparem a viduis. Mihi, clarissime Vir, tantae facultates non suppetunt, ut iis sim solvendo. Ad Magistratum rem referre non est hujus temporis, quo omnia intenta sunt tractatibus de bello vel pace Suecica, induciis jam ad finem vergentibus. Dies actioni inchoandae dictus Calend. Nov. Quod si Deus largiatur pacem, non dubium quin a Senatu quid obtinuero; si pacificatio degeneret in bellum, frustra sollicitem. Sed et nescio qua ratione mihi ignota ad Viduas sit scribendum; nec quemquam ibi locorum habeo, qui rem explorare possit, quaenam scilicet ibi scripta sint, quanta copia et an etiam scripta et Observationes Tychonicae; quanto denique precio, si emenda sint.