# Title Page and Letters to Philipp Müller ::: {.editorial-note} Spelling, accents and italics as printed, including *v* for *u* in *qv* and the *ę* for *æ*. Long s is given as s, ligatures other than *æ* and *œ* are resolved, and the abbreviation *q;* is written out as *que*. Line-end hyphens are rejoined; page breaks, signatures and catchwords are not marked. Words in small capitals, and those following a large initial, are given in ordinary type. ::: []{.page .unprinted n=1}JOANNIS KEPPLERI\ MATH. CÆS. ADMONITIO\ AD ASTRONOMOS,\ RERUMQUE COELESTIUM\ STUDIOSOS, De raris mirisque Anni 1631.\ Phænomenis, *VENERIS PUTA ET MERCURII*\ *in Solem incursu:* *Excerpta*\ Ex Ephemeride Anni 1631. & certo Authoris consilio huic præmissa, iterumque edita *à*\ *JACOBO BARTSCHIO*\ *Lauba-Lusato, Phil. & Med. D.* Francofurti\ Apud Godefridum Tampachium.\ Anno M. DC. XXX. ## []{.page n=3}Clarissime atque Excellentissime Vir, Dn. Philippe Mullere MED. LIC. ET MATHEM. IN ACADEMIA LIPSIENSI PROFESSOR\ P. celeberrime,\ *Fautor & Amice ætatèm colende.* Quod in itineris mei Argentinensis nupero exorsu, Lipsiæ sub anni prioris finem, certo Authoris consilio, jucundo Lectoris usu, primò excusum Keplerianæ Admonitionis scriptum, nomini tuo honoratissimo inscriptum, in ædibus tuis obtuli gratissimum: idem nunc in ejusdem felicis optato decursu, Francofurti dum redux morari cogor, sub anni hujus initium, Authoris consensu, novâ Bibliopolę ratione, recusum, denuò nomini tuo clarissimo inscriptum, boni ominis ergò Lipsiam musis tuis gratissimis præmittere non dubito. Caussis in superiori, nunc ob id repetitâ, præfatiunculâ positis addo hanc novam, quod post confirmatum jam arctioris cum sæpius laudato Dn. Keplero necessitudinis vinculum, & medici honoris additamentum, idem sive primum sive alterum meum-non-meum scriptum Tibi iterum acceptum refero. Hoc interim boni consule, usque dum Ephemerides nostras in Silesiâ jam prelo subjectas, brevi (ut aliàs nosti) prodituras offeram, & Bartschio tuo favere non desiste. Francofurti ex nundinis vern. Anno 1630. sub ipsum Solis & Mercurij congressum Lunæ oppositum, juxta calc. nov. Tychonico-Keplerian. *Excell. T. Clariss.*\ *ætatèm colens*\ Jac. Bartsch. D. ## []{.page n=4}Dedicatio prior *Excellentissimo Lipsensium Mathematico, Viro Præclarissimo Dn.*\ PHILIPPO MULLERO\ MED. LIC. ET P.P. Dn. FAUTORI\ & Præceptori olim, nunc Hospiti\ honoratiss. *SAL. & INCOLUMITATEM omnimod.* *Cum in itinere jam meo, Vir Fautorque æternùm honorande, & hinc nuper digredientem, & nunc iterum transientem me, Lipsiæ morari noverca cogeret occasio, æquior altera tecum viuere, deque jucundis rebus Astronomicis disserere, ac in commune bonum consulere voluit. Factum enim inde nosti, ut non tantùm de* Cl. Dn. Kepleri, *quem communem Magistrum Parentis loco merito veneror, proposito studiisque præsentibus, & mei Francofurtum & Argentinam denuo spectantis itineris caussâ fere triplici, coràm fusius colloqui otium suppeteret: sed vel maximè novus, idemque, correctior Tabularum Rudolphi Astronomicarum calculus Logarithmicus, exindeque jam natus* Vicennalium Ephemeridum nostrarum Tomus primus, *dum prelum jam expectat & ferè non urget, cum nundinis utrisque exspectantibus, præludium earum aliquod certum exigere videretur.* *Quamobrem ut, Lipsiæ dum moror, moram hanc quodammodo compensaturus, Astrophilo Keplerianarum rerum avido interim satisfaciam: tuo etiam suasu, nec Authoris dissensu, de re cœlesti, novâ, mirâ, longè dissitos præmoneam: ex Ephemeridum nostrarum corpore particulam non contemnendam decerpere, hancque typis publicis []{.page n=5}descriptam, Tibi ut Astronomorum præcipuo, ita splendore tuo polum Academicum maximè illustranti sacram facere, debitam offerre non dubitavi.* *Qui enim* primus *in Academiâ mihi ante hoc novennium fuisti Artis Doctor,* primaque *primo meo Astronomico, Planisphærij stellati ante quinquennium Argentinæ editi, libro fundamenta suppeditasti: qui etiam* primus *mihi in patriam ante biennium reduci, Ductor iterum ad* Dn. Kepleri *Musas,* primum *de felici & ominoso in vicinas patriæ oras aditu nuncium, grato fato ante annum significasti:* primus *etiam merito nunc appares, (ut alias, quæ privatim movent, causas reticeam) cui post Ephemerin hujus anni meam, tuis etiam auspiciis hic editam,* primum *hocce meum-non-meum scriptum, & arctioris cum ipso sæpius laudato* Dn. Keplero *necessitudinis votum, publicè acceptum referam.* *En igitur, Vir præclarissime, non ingratam grati Discipuli, publicam grati animi, grati denique Hospitis symbolam chartaceam, quâ (siquidem recusas aliam, non modò Tibi meum, sed Astronomis quoque* Dn. Kepleri *nomen interim exsolvo: eandem boni jam consule, mihique & studiis meis, quod abundè facis, favere non desiste. Scribeb. in ædibus tuis.* Lipsiæ 1629. 5. 15. *Octobr.* Excell. T. Clariss. officiosè colens\ J. Bartsch. Ph. M. & C.P.