# Kepler to Seussius, 15 July 1622 ::: {.editorial-note} Only the Latin is given; the editors' German translation and notes are left out. Square brackets are the editors'. In the original letters, strips were cut out to remove the stamps of the Dépôt de la Marine, and the editors filled the gaps from the copy; those words are in square brackets inside words or phrases, e.g. mi[hi incommodum ab]. They also expanded abbreviations in brackets, e.g. S[alutem], and marked the start of fol. 92b with (S. 92^b^). Kepler's marginal notes are given in parentheses after [margin:], where the editors put them. ::: S[alutem] P[lurimam] D[ico]. Gratissimum mihi munus in grata materia curatore gratissimae memoriae a gratissimo congerronum, quos unquam expertus sum, Idus Juliae nostrates attulerunt: Pro quo responsum tibi levidense, Seussi amicissime, quin reponerem, perque eadem vestigia remitterem, facere aliter non potui. O lepidum Milleri nostri ingenium, emunctum judicium, providam et circumspectam cautionem, ut omnia egregia, extraque querelam posita! An unquam accidit, ut duo penitus idem sentiant de re eadem. Ego tamen ad unguem idem sentio, nisi quod non tantum mihi patientiae sumsissem unquam, sive rogatu, sive imperiis quibuscunque adactus, ut hanc Camarinam moverem nomen professus. Edidi quidem anno 1620 Ulmae simile quid in Felgenhauerum Bohemum et Tilnerum Saxonem, novissimae diei nuncios, ex subductione calculi chronologici, sed piguit operis, nomen praefixi Kleopas Herennius, in dedicatione Helenor Kapuensis, in conclusione Raspinus Enkeleo [margin:] (Anagrammata nominis Kepleriani.), quibus adjecit curator typi Hebenstreitus, rector scholae Ulmanae (ille Faulhaberi similis insecti, usitatae infoelicitatis Antagonista) [margin:] (Qui picem sc. tetigit.), duo alia Phalaris von Neesek, et Noe alcuin praeses. Auctarium addidi ex eodem penu depromptum titulum operis, Kanones pueriles. Sed inter causas fuit celandi nominis, quia veritus sum ne genti theologorum non omnia libelli membra probarem. Scilicet defuit mihi Milleri nostri discretio, aut dic tu latinius aliquid ex Cicerone. Quin etiam nuper magna causa fuit insurgendi in somniatricem hanc philosophiam, cum Robertus de Fluctibus, τερατόλογος insignis, invectivam edidisset in appendicem operis mei Harmonici, cui respondi typis publicis. Quamvis vero scriptor ille omnibus lineis provocasset meam patientiam in somnia sua ψευδοερμητικὰ, ego tamen propositum tenui. Uno solo loco mei ipsius oblitus, fratres roseae crucis, quos identidem crepat, pulsavi, exprobratione lucifugii levissima. Tetigi montes; immane quantum fumigaverint, in ejus replica hujus anni. Ut minatur, ut mala mihi praedicit sinistra cornix! Non cogito funem hunc trahere diutius. Est hominis oratio similis philosophiae, quam profitetur; historiam somnii diceres ex membris male (S. 92^b^) cohaerentibus; aut sequelam fabularum [metamorphoseos.] Ipse sibi cludit auditorium, nullum mi[hi incommodum ab] hoc scripto etiam neglecto. Paenituit pro[fecto fidei typogra]pho datae, cum superiori Augusto versare[r in perscribendo] responso meo; usque adeo indigna responsi[one visa est forma] ipsa et stilus libelli invectivi. Sed ad Millerum nostrum! Thesi XXV allegat, probantis oratione, imaginem Crucis a me in Cygnum inductam. Atqui sciat, Rudolpho Caesari factum illud meum impendio displicuisse. Ipse etiam Tycho, nescio quo superstitionum superstitioso odio, queritur alicubi in Progymnasmatis scriptorem, nescio quem, Christum denuo, infandum dictu, inter astra crucifigere. Ipse tamen Sedem Romanam in Cassiopeae sidere pingit. Thesi XLVI omne tulit punctum, quippe et docet alios, et me delectat, dum reputo, quam ille sollicite mihi caverit, qui de nova stella defendo tacitam συνθήκην seu condescensionem (latine dedisco) Dei ad opiniones hominum: libro de Cometis, Imperium Romanum in septem trionibus, ad tempus sc. quod cometa occupavit, adumbro. Si tamen hic mihi cautum non vult, haud equidem invitum ad confessionem adiget [margin:] (Nam sola condescensione nitor); nec dolor est in ea, cum socium poenae habeam Ambrosium Rhodium, qui mirum quam amplam et magnificam scenam struxerit in Ara et Thuribulo. Velim excitares Millerum, ut mecum per literas colloquatur [margin:] (Posta non est oneranda, nuper pro tuis carminibus perlatis florenum exegerunt cursores.); deque capitibus ultimis libri mei de stella nova judicium suum (quod omnino magni facio, ut defaecatum et igne rationis exsiccatum) mihi communicet. Si minus hoc placet (quanquam obsecro) materiam habet opimam ex Harmonicis meis exque Epitomes libro IV, etiamque libro I [margin:] (Quam tacitam laudat Th. LVIII.). Thesi LIV agnosco Arndum, et quid si gemitus etiam ipsius Milleri, dolentis immisceri hanc sanctam animam, ejusque meditationes tam necessarias quam neglectas, immisceri inquam fanaticis. Hoc scilicet est cum Manichaeis et Gnosticis ipsum Christianismum, cum Anabaptistis ipsam reformatam religionem exterminare. Sed claudo epistolam, Milleri cum Epiphonemate: Omnia plena malis, FASTIque, audaxque CATHEDRA. Tibi quoque pro te gratias ago, teque vicissim remuneror me, sed opus Argentina me petas a Perneggero professore, sane quoque capitosum; sed vitium scite excusat Lansius in epigrammate subjuncto. Vale corculum. Idibus Iuliis 1622. Ex[cellentiae] T[uae]\ amicus\ Imp. Caes. Ferdinandi II\ ordinumque Austr. Supranisanae\ Mathematicus\ J. Kepler. P. S. Incredibile dictu quibus tormentis excruciata fuerit fama mea misera per meam in Wirtembergia, familiae Ratisponae absentiam annalem. Rogo te, amice, recensione eorum, quae ad tuas aures pervenere, aperias mihi fores ad detergendas maculas, si qua forte haeserit. Scripsi ad te anno 1620 mense Augusto, dedita jam Supranisana Austria, rogo num acceperis; nam nonnihil refert ut sciam. Nobili Excellentissimoque Viro\ D. Jo. Seussio, Serenissimo Electori\ Saxoniae a Secretis Ecclesiasticis,\ D. Affini et Fratri meo charissimo\ Dresden. Prag in der Apoteckh in der Sporrergassen umb weittere Befürderung einzugeben. pr. 28. Julii 1622.