# Crüger to Müller, Easter Monday 1620 ::: {.editorial-note} Only the Latin is given; the editors' German commentary and notes are left out. The 1927 edition prints only extracts. Each paragraph below is one of its extracts, and the omission marks (…) are the editors'. Spaced type, which the editors used for emphasis, is given in italics. ::: Libri Keppleriani in tempore advenerunt, sed tamen adhuc titulum Cometae abs te promissum expecto. Magnas et officiosas habeo gratias. Libri hujus Autoris Cometici ad stabiliendum motum Cometarum rectilineum exingeniossissime sunt conscripti. Sed tamen huic motui Cometarum subscribere non possum. Causae mihi duae sunt. Una, quod primum omnium assumit Terrae motum annuum tamquam evidenter demonstratum, de quo tamen adhuc sub judice lis est. Ego utut motum terrae diurnum credo, non tamen annuum animo meo inducere possum. … Altera causa, quae motum Cometarum rectilineum amplecti prohibet, est, quod nullo modo trajectoria repraesentare possit motum Cometae proprium, qui supra semicirculum excrescat. … Theoremata Keppleri citata mirabilem Cometae motum supponunt nec unquam de ullo Cometa vel somniatum vel auditum. Theorema XXI satis obscurum nullo illustravit diagrammate; ego tamen obscuritate superata diagramma eius, omnibus eius verbis conveniens, tibi hic una mitto. Perpende quaeso diligenter et vide modo rabiosos Cometae saltus, modo inertes stationes. Quis (malum!) unquam ab aevo condito tale quicquam vidit vel audivit? Triumphum igitur ante victoriam canere videtur Kepplerus. … Sed de his desino, veritus ne Te, Keppleri observantissimum, hac censura offendam. Quicquid feci, veritatis Astronomiae studiosus feci: quam tibi credo prae omnibus amicis amicam. … *Opus eius de Marte* oppido requirit hominem ab omni alia cogitatione liberum nec id uno die sed integro anno, donec apprehendi per omnia possit. Ausim dicere, virum studiosissime obscuritati et perplexitati dedisse operam … *Harmoniam Mundi Kepplerianam* nondum attente pervolvi. Videtur hoc opus aeque obscurum ac Martiale …