# Kepler to Müller, 16/26 January 1630 ::: {.editorial-note} Only the letter is given; the editors' German summary and notes are left out. [gap] marks a gap in the copy, where the editors think the name of the paper has dropped out. Fractional dates (7/17, old and new style) are written with a slash. ::: S. P. D. Clarissime, amicissimeque vir. Accepi tres epistolas 20, 26. Dec., 4. Jan. Omnes gratissimam habent officiorum operaeque a te susceptae significationem. Ad eas satis habes responsionis, quod scis esse redditas. De reliquo tanquam super communi, ut est, negocio, ad te refero; ut ex sufficienti notitia lux tibi affulgeat in procuranda papyro. Die 7/17. Jan. tandem mihi redditae sunt octo moles Papyri majoris Pragensis, forma paulo angustiori, quam vestra Lipsensis erat, quae mihi ad Sportulam missa. Si vero habes exemplar Sportulae, papyro alia Pragensi; ea ipsa nunc quoque est forma. Addita promissio adhuc duodecim molium, jam locatarum a Camera Gitschinensi. Tu igitur, primo omnium curam habe indemnitatis tuae, addo et existimationis, fide ea quam de te habent Grossiani, satagis. Praeter hanc, si adhuc res est integra, in praesens quidem, facturam eam, quantum restiterit, inhibe. Nam etsi petii a Gitschinensi Camera, ut 50 florenos Lipsiam mittant, pro ea papyro, quam ut subsidiariam ibi procuraverim: nihil ii tamen respondent. Itaque pro ea, quam jam vel redimisti, vel locasti conficiendam, de meo proprio erit mihi satisfaciendum. Ante diem dictam sumpsimus Epistolam Chinensem cum commentatiuncula mea exprimendam in papyro [gap] parva. In dedicatione substitimus, retuli enim ad generalem, et joci usurpati et tituli causa. Statim ut recepta papyrus, Ephemeridas sumus adorti, jamque duas habemus paginas unam ex 1630, unam ex 1631. Nam ex 1630 Bartschius semissem tantum Argentorato remisit; pollicitus se alterum semissem, ut postae parceretur, postmissurum. Et retulit Hofcuntius fasciculum allatum ad vestrum cursorem magistrum, quem ipse discedens cum vellet suscipere, jam tabellarium Görlicensem cum eo digressum fuisse. Eum fasciculum spero me abhinc octiduo recepturum. Aut si minus is habet Ephemeridis semissem, tabellarius tamen noster Laubanensis afferret: jam enim alter illi currenti mensis ad finem venit. Papyrum Lipsiacam, si qua jam parata est, reservabo ad Observationes, distributa ea in tot partes, quot paginas putabo insumpturum exemplar unum. Satis pro Ephemeridibus lata est Pragensis. Requiretur tamen diligentia a compactoribus, si quatuor impressas in forma majori conjunctum sunt. Properat auriga. Da veniam brevitati! D. Aviano diligenter et officiose gratias ago pro 2 molibus. Aurigas Vratislavienses hic transeuntes rogabo, ut tempori se offerant fusori. Vale. Sagani, 16/26. Jan. 1630. Cl. Ex. T.\ officiose colens\ J. Kepler\ Mathematicus. Clarissimo Excellentissimoque Viro Philippo Millero, Medicinae Licenciato, Professori Philosophiae in Academia Lipsensi,\ D. amico benevolentissimo\ Leipzig.